Charter Document - 04860106

Charter Document - 04860106


Charter Number: 04860106
Cartulary Title: Cartulaire et censier de l'Abbaye Notre-Dame de Morienval
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1230
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Johannes de Roma frater et commendator fratrum militie beati Jacobi de Spata et omnes fratres ejusdem ordinis in Gallia Omnibus presentes litteras visuris salutem Noverint universi quod ego jam dictus Johannes et predicti Fratres nostri pro utilitate domorum nostrarum et totius ordinis nostri vendidimus in perpetuum viris religiosis abbati et conventui Loci Restaurati et Ecclesie sue quadraginta solidos parisienses in quibus nobis predicti abbas et conventus annuatim tenebantur pro quibusdam terris suis in territorio de Berigni Quoniam autem hanc venditionem firmam esse volumus et stabilem predictis abbati et conventui concedimus creantamus et in verbo Domini promittimus quod si a magistro et commendatore nostri Ordinis de Ispania velle revocare hanc venditionem contigerit vel aliqui nostro Ordini pertinentes dictam Ecclesiam super premissis vellent aliquo modo molestare vel molestari procurarent summam pecunie videlicet triginta quinque libras parisienses quas ab ipsis recepimus pro quadraginta solidis prenominatis reddere teneremur In cujus testimonium et munimen tam sigillo nostro quam sigillo capituli Fratrum nostrorum in Gallia commorantium litteras presentes fecimus roborari Actum anno Domini MCCXXX