Charter Document - 04860104
Charter Number: | 04860104 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire et censier de l'Abbaye Notre-Dame de Morienval |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1207 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Fernandus Militie sancti Jacobi extra montes Ispanie commendator Notum fieri volumus tam presentibus quam futuris nos ratam habere compositionem factam inter abbatem et conventum Loci Restaurati et Rodericum priorem ordinis nostri in Gallia super terra que fuit Martini de Capella apud Berigni hoc modo scilicet ut predicti abbas et conventus commendatori ordinis nostri in Gallia commoranti vel alicui sigilli nostri impressis litteris deposcenti censum XL solidorum Parisiensium monete ad festum sancti Remigii annuatim persolvant Hoc autem factum est anno ab incarnatione domini MCCVII