Charter Document - 04860101

Charter Document - 04860101


Charter Number: 04860101
Cartulary Title: Cartulaire et censier de l'Abbaye Notre-Dame de Morienval
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1201
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

E [] Comitissa Sancti Quintini et domina Valesii omnibus in perpetuum Noverint universi tam presentes quam futuri quod Fratres ordinis Spate in presentia nostra constituti Abbati et fratribus Loci Restaurati terram de Bereniaco quam Martinus de Capella eis et ordini suo contulerat sub annuo censu unius marci argenti de pretio quadraginta solidorum Parisiensium in festo beati Remigii singulis annis solvendo in perpetuum possidere concesserunt Sciendum est etiam quod dicti Fratres Loci Restaurati filiis Martini prenominati pro quitancia juris quod in terra illa reclamabant similiter unum marcum argenti de dicto pretio in festo sancti Remigii annuatim reddere tenebuntur Nos vero hec laudavimus et concessimus sub tali conditione quod sepe dicti fratres Loci Restaurati apud Berinniacum in curte sua capellam construent et ibidem capellanum de ordine suo pro anima nostra et antecessorum nostrorum eidem capelle in perpetuum deserviturum instituant Quod ut ratum et inconcussum presentem paginam sigilli nostri appositione fecimus confirmari Actum Crispeii anno Domini MCCI mense julio Datum per manum Drogonis clerici nostri