Charter Document - 04860097

Charter Document - 04860097


Charter Number: 04860097
Cartulary Title: Cartulaire et censier de l'Abbaye Notre-Dame de Morienval
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1185
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et [] Justum est ut de nobilium virorum atque mulierum habundantia servorum Dei penuria suppleatur Unde est quod ego Matheus comes Bellimontis et uxor mea Eleonor comitissa et domina Crispeii donavimus in perpetuum Ecclesie Beate Marie Loci Restaurati octoginta arpentos terre in nemore nostro apud Bereniacum ad mensuram arpentorum ejusdem ville ita videlicet quod de eadem terra nonam garbam tantum ab Ecclesia recipiamus et famulus noster in tempore messis per singulos arpentos bladiatos unum manipulum Consensimus etiam quod si quis eandem Ecclesiam quod absit de eadem terra inquietaverit plenam garandiam eidem Ecclesie portabimus Ut autem hec pactio in perpetuum duret sigillorum nostrorum impressione confirmavimus et nobilium virorum qui interfuerunt testimonio roborari fecimus et Theobaldi de Morangle et Radulfi Turci et Arnulfi Bulgri et Renaldi de Fenix et de Veteri Valle et Renaldi de Turrella et Radulfi Mineri Actum est hoc apud Crispeium Anno MC octingentesimo quinto