Charter Document - 04860090
Charter Number: | 04860090 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire et censier de l'Abbaye Notre-Dame de Morienval |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Restoration |
Date: | 1138 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Radulfus Viromandorum comes Apud homines quidem preclaram memoriam apud Deum vero magnificam repensationis gloriam optinere desiderans Ecclesie sancte Marie Loci Restaurati fratribus Deo servituris pro me etiam meisque decessoribus divinitatem placaturis totam decimam de Berenniaco grandem et minutam quam ibi possidebamus munificenter et liberaliter concedimus Quibus etiam panes altaris in crastinam Nativitatis Domini persolvendis super addimus Semper parati providentiam Deo servientium ubique protegere eorumque subaulas ad pociorem cumulum omni modis evehere Preterea ut eorum fratrum conversatio nullo unquam exturbetur adversario eas in predicto mansuram unam habere volumus territorio Videlicet et domos quas voluerint extruant et totius ville aisentias perpetualiter sine offenso possideant Hujus igitur donationis testes sunt milites Johannes Turcus et Drogo ejusdem ville major Acta sunt hec anno ab incarnatione Domini MCXXXVIII