Charter Document - 04860079
Charter Number: | 04860079 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire et censier de l'Abbaye Notre-Dame de Morienval |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1312 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Philippus dei gratia Francorum Rex Notum facimus universis tam presentibus quam futuris quod nos divine pietatis intuitu et ob nostre predecessorumque nostrorum ac inclite memorie Johanne quondam Francie et Navarre regine consortis nostre karissime animarum remedium et salutem abbatisse et conventui beate Marie Morgnevallis ac ecclesie earumdem tenore presentium concedimus quod ipse in locis omnibus forestarum nostrarum in quibus ipse per punetum carte habent usagium possint boscum siccum vel viridem qui ad terram ceciderit et boscum siccum supra pedem et stantem in pede tam pro ardere earumdem quam pro edificando habere levare et deportare imperpetuum pacifie et quiete Nolumus tamen quod numerus quadrigarum quas ipse religiose habent in dictis forestis pro earum usagio propter hoc quomodolibet diminuatur vel etiam augmentetur Quod ut firmum et stabile permaneat in futurum presentibus litteris fecimus apponi sigillum nostrum salvo in aliis jure nostro et quolibet in omnibus alieno Actum in abbatia beate Marie Regalis anno Domini millesimo trecentesimo duodecimo mense julio