Charter Document - 04860069

Charter Document - 04860069


Charter Number: 04860069
Cartulary Title: Cartulaire et censier de l'Abbaye Notre-Dame de Morienval
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quittance
Date: 1262
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis magister Matheus de Savignere canonicus et officialis Suessionensis in domino salutem Noverit universitas vestra quod cum Domicella Agnes relicta Symonis Valleti de Thiemer sibi jus dotis seu dotalitii contra Ecclesiam beate Marie Morgnevallis Suessionensis diocesis venditaret in viginti et septem essinis terre arabilis sitis juxta Hayam de Essarto dicte Ecclesie in decem essinis terre sitis juxta viam per quam itur de Essarto apud Petramfontem in quadraginta essinis terre sitis juxta campellum et in aliis quadraginta essinis terre vel circiter sitis versus Cabaret que omnia fuerunt dicti Symonis et eadem dictus Symon eidem Ecclesie preter assensum ipsius domicelle diu est vendiderat pro ut ipsa domicella asserebat tandem predicta domicella Agnes coram mandato nostro speciali adhec et consimilia deputato constituta de bonorum consilio et pro remedio anime sue dedit et quittavit sponte sua eidem Ecclesie Morgnevallis penitus et imperpetuum quicquid juris ipsa habebat vel habere debebt ratione dotis vel dotalitii seu alio quo cumque modo in terris predictis et proventibus perceptis in eisdem ac in omnibus aliis rebus que fuerunt dicti Symonis quas ipsa ecclesia habet et possidet et hactenus habuit e possedit assignans eidem Ecclesie per futurum ad hoc titulum elemosine perpetue vel donationis inter vivos seu quemlibet alium legitimum titulum eidem Ecclesie profuturum ad premissa omnia sibi acquirenda et penitus retinenda hec autem omnia et singula prenotata Gugotus et Agatha liberi dicte Agnetis coram eodem mandato nostro spontanei laudaverunt et approbaverunt Cedentes et quittantes eidem Ecclesie penitus et imperpetuum omnem proprietatem et quicquid juris habebant vel habere debebant qualibet ratione in omnibus et singulis memoratis et tam dicta Agnes quam ejus liberi predicti de non veniendo contra premissa et de non reclamando in premissis vel parte eorum per se vel per alium ratione quacumque fidem prestiterunt corporalem renuntiantes expresse sub dicta fide quantum ad premissa exceptionibus doli mali et deceptionis cujuscumque omni statuto et consuetudini patrie sive loci actioni in factum et omnibus aliis exceptionibus et rationibus juris et facti per que premissa vel aliquod premissorum infringi valeant vel aliquatenus impediri Ad hec autem presentes fuerunt dominus Johannes presbiter sancti Dyonisii Morgnevallis Droco capellanus dominus Johannes de Duvi miles Johannes de Betencourt canonicus Bertandus prior et magister Petrus clerici Morgnevallis et alii cum Matheo tabellione curie Suessionensis In cujus rei testimonium presentibus litteris sigillum curie Suessionensis ad instantiam dictorum Agnetis et liberorum ejus duximus apponendum Datum et actum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo secundo mense septembri in festo beati Michaelis archangeli