Charter Document - 04860068

Charter Document - 04860068


Charter Number: 04860068
Cartulary Title: Cartulaire et censier de l'Abbaye Notre-Dame de Morienval
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1258
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ludovicus dei gratia Francorum Rex Forestario Cuisie quicumque pro tempore fuerit salutem Cum nos monialibus Morgnevallis concesserimus pietatis causa ut de bosco mortuo caso foreste nostre Cuisie videlicet in montibus Bestiziaci et in Bellanda ubicumque eis opus esset ad edificandum capere valeant Ita tamen quod quadrigam suam ad dictum usagium non possent mittere nisi tantummodo bis in die pro ut hec in litteris nostris supra hoc confectis plenius continetur Eademque moniales ut asserunt per dictam quadrigam sicut eis opus esset non possint attrahere vel adducere boscum competentem ad edificandum Tibi mandamus quatenus loco dicte quadrige singulis annis per tres dies currum suum mittere permittas eisdem ad attrahendum vel ad adducendum predictum usagium cum sibi viderint expedire Dum tamen hoc per visum et scientiam tuam fiat Datum apud Compendium anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo octavo mense martio