Charter Document - 04860067

Charter Document - 04860067


Charter Number: 04860067
Cartulary Title: Cartulaire et censier de l'Abbaye Notre-Dame de Morienval
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1257
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ludovicus dei gratia Francorum Rex Noverint universi presentes pariter et futuri quod cum Moniales Morgnevallis nobis tenerentur singulis annis in triginta solidis parisiensibus ratione cujusdam prati qui vocatur Brolius et in tribus partibus unius modii vini ratione cujusdam clausi qui vocatur Platea nos divini amoris intuitu pro salute anime nostre ac pro remedio animarum inclite recordationis regis Ludovici genitoris nostri ac aliorum antecessorum nostrorum nicholominus etiam ad hoc considerationem habentes quod eadem moniales sicut asseritur anniversarium felicis memoire Blanche Francie regine Karissime matris nostre in sua ecclesia celebrant annuatim predicta omnia in quibus nobis tenebantur concessimus remisimus et quittavimus eisdem imperpetuum ad pitantiam faciendam in die anniversarii memorati salvo jure nostro in aliis et etiam alieno Quod ut ratum et stabile permaneat in futurum presentem paginam sigilli nostri fecimus impressione muniri Actum apud Compendium anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo septimo mense martio