Charter Document - 04860065

Charter Document - 04860065


Charter Number: 04860065
Cartulary Title: Cartulaire et censier de l'Abbaye Notre-Dame de Morienval
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1256
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ludovicus dei gratia Francorum Rex Noverint universi presentes pariter et futuri Quod cum inclite recordationis Ludovicus genitor noster pietatis intuitu et ob remedium anime sue et antecessorum suorum dedisset et concessisset in perpetuam elemosinam dilectis in Christo abbatisse et conventui monialium Morgnevallis unam quadrigam ad capiendum usagium suum ad ardendum in foresta nostra Cuisie Videlicet in montibus Bestiziaci et in Bellanda de mortuo bosco caso sive dare et sive vendere et dicte abbatissa et conventus quitassent imperpetuum si quod juris habebant in tota residuo foreste predicte Nos ipsius genitoris nostri piam donationem et cessionem sicut superius continetur volumus concedimus et ratam habemus Adjicientes pro de dicto bosco mortuo moniales predicte ubicumque eis opus fuerit edificare valeant Ita tamen quod quadrigam ipsam ad dictum usagium mittere non valeant in dicta foresta nisi tantummodo bis in die Quod ut ratum et stabile permaneat in futurum presentes litteras sigilli nostri fecimus impressione muniri Actum apud Compendium anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo sexto mense septembri