Charter Document - 04860060

Charter Document - 04860060


Charter Number: 04860060
Cartulary Title: Cartulaire et censier de l'Abbaye Notre-Dame de Morienval
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1250
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Petrus de Viaco miles universis presentes litteras inspecturis notum facio quod ego de assensu et voluntate spontanea domine Aanore uxoris mee dedi et concessi in puram et perpetuam elemosinam duabus filiabus meis Mathildi moniali Morgnevallis et Gilete sorori ejus duos modios bladi hyemalis capiendos annuatim in grangia mea quam habeo apud Bestiziacum ad mensuram ejusdem ville Ita videlicet quod dicta Mathildis quamdiu vixerit singulis annis unum dictorum duorum bladi sani sicci et medii infra Nativitatem Domini percipiet et post decessum ipsius idem modius ad monasterium Morgnevallis absque ulla contradictione perpetuo obveniet et revertetur Predicta vero Gileta similiter quamdiu vixerit alium habebit modium Quam scilicet Giletam si intrare religionem contigerit domus quam intrabit post ipsius obitum illum modium perpetuo percipiet annuatim et si eam maritari contigerit ad heredes suos libere revertetur Si vero bona grangie predicte ad solutionem dictorum duorum modiorum non sufficerent ad id plenarie reddendum et solvendum eis facio assignamentum ad totam terram meam de Bestiziaco et de hoc observanda heredes meos obligo et volo funditus obligari Quod ut ratum sit et firmum presentes litteras sigilli mei munimine roboravi Actum anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo secundo mense januario