Charter Document - 04860051
| Charter Number: | 04860051 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire et censier de l'Abbaye Notre-Dame de Morienval |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1245 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Officialis Suessionensis omnibus presentes litteras inspecturis in domino salutem Noverint universi quod eum inter religiosas dominas abbatissam et conventum Morgnevallis ex una parte et Johannem canonicum ejusdem ecclesie quondam filium Elini de Betencourt ex altera controversia moveretur supra majoria de Betencourt et sex viginti libris parisiensibus ex una parte et quadraginta libris parisiensibus ex altera parte et quadam masura Hugonis Ment et menagio sito apud Morgneval que vocatur Vouta Elini de Betencourt que omnia petebat dictus Johannes jure hereditario a predictis abbatissa et conventu Tandem dictis abbatissa et conventus et dicto Johanne coram probis existentibus dictus Johannes in publico quicquid juris habebat et habere poterat si aliquid habebat et habere poterat in omnibus predictis preterquam in dicto managio quod vocatur Vouta fide prestita corporali imperpetuum quittavit absolute et conventui Predicta vero abbatissa et conventus intuitu pietatis et nomine elemosine ad instanciam bonorum virorum voluerunt et concesserunt de communi suo assensu quod dictus Johannes de Bonis ecclesie sue percipiet annuatim quamdiu vixerit unum modium bladi ad mensuram de Morgneval in grangua sua supter capellam sancti Annoberti et tros modios vini albi in vinea que dicitur les Boffins et si vinum dicte vinee ad solutionem trium modiorum vini non sufficeret equivalenti vino persolvere tenerentur Preterea cum dicte abbatissa et conventus in dicto managio medietatem de jure suo haberent dictam medietatem dictus presbiter cum portione ipsum contingente scilicet quarta parte quam diu vixerit possidebit Tenetur autem dictus Johannes portionem contingentem nepotes suos in dicto managio scilicet quartam ad se trahere itaque post decessum ipsius Johannis totum managium quod vocatur Vouta ad ecclesiam de Morgneval integre devolvatur et si forsitan dictam portionem nepotum suorum ad se attrahere non posset ipse Johannes estimationem bonorum virorum scilicet Roberti presbiteri sancti Dyonisii de Morgneval Petri dicti File laine presbiteri et Michaelis presbiteri et Michaelis presbiteri sancti Dionisii de Crispeyo tenetur dictis abbatisse et conventui facere assignamentum in pecunia computabili vel hereditagio movente de domanio ecclesie Morgnevallis equivalente portionem nepotum supra dictam quod assignamentum loco dicte portionis post decessum dicti Johannis cum dicto managio excepta quarta parte debent dicti abbatissa et conventus imperpetuum possidere Quod assignamentum debet fieri infra proximam dominicam post festum beati Martini Hyemalis et ut hec rata permaneant et firma presentes litteras ad petitionem partium sigillo curie Suessionensis fecimus roborari Actum anno domini millesimo ducentesimo quadragesimo quinto mense novembri
