Charter Document - 04860050

Charter Document - 04860050


Charter Number: 04860050
Cartulary Title: Cartulaire et censier de l'Abbaye Notre-Dame de Morienval
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Transfer
Date: 1240
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Petrus de Parviler miles dictus prepositus omnibus tam Presentibus quam futuris notum facio quod ego et Maria uxor mea de communi assensu adremedium animarum nostrarum et antecessorum instituimus quamdam capellaniam in ecclesia beate Marie de Morgneval Suessionensis diocesis ad altare sancti Salvatoris deserviendam in eadem ecclesia Ad cujus capellanie institutionem contulimus in elemosinam perpetuam sex bonaria terre arabilis site apud Parviler scilicet duo bonaria in ultimo campo nostro de Daumeri retro jardinum nostrum Alia duo bonaria in via que dicitur de Parviler ad Roboretum et alia duo bonario in Essartis nostris De quibus duobus bonariis in Essartis nostris unum bonarium provenit de acquestu nostro et de duobus bonariis sitis in via de Dameri Unum jornale provenit de acquestu nostro Contulimus etam ad institutionem dicte Capellanie dimidium arpentum vinee parum plus vel parum minus site apud Garbigny Que vinea similiter provenit de acquestu et de dictis sex bonariis terre quamdiu ego Petrus vixero quatuor libras possidebo et capellanus qui dicte capellanie deserviet duo bonaria tantummodo habebit et post decessum meum idem capellanus predicta sex bonaria et vineam integraliter possidebit et tam ego quam uxor mea volumus et concessimus Hugani nunc presbytero de Parviler dictam capellaniam hac prima vice ratione fundationis sive institutionis et post decessum dicti Hugonis donatio ejusdem capellanie ad dominam abbatissam de Morgneval tanquam ad patronum devolvetur In cujus rei testimonium et perpetuam firmitatem presentes litteras ego Petrus miles sigillo meo roboravi Actum anno millesimo ducentesimo quadragesimo mense septembri