Charter Document - 04860047

Charter Document - 04860047


Charter Number: 04860047
Cartulary Title: Cartulaire et censier de l'Abbaye Notre-Dame de Morienval
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Guarantee
Date: 1234
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Magister Radulphus officialis curie Silvanectensis universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noveritis quod Simon le Gruiers de Bethisi coram nobis constitutus pignori obligavit bladum in decima sua de Morgneval ad mensuram ejusdem ville in villa de Morgneval annuatim percipiendas pro vigenti septem libris Parisiensibus de Martio in Martium redimendos Hanc autem invadictionem voluit laudavit et concessit Stephanus de Belloramo et Dominus Johannes de Plesseio et Dominus Petrus de Asperomonte milites et si aliquis plegiorum decedere contigerit infra quindenam post decessum plegii ad petitionem jam dicte Ecclesie alius loco ipsius substituetur Preterea predictus Symon fide prestita firmiter promisit firmam portare garandiam Hujus invadictionis sunt plegii Stephanus de Belloramo et Dominus Joannes de Plesseio et Dominus Petrus de Asperomonte milites et si aliquis plegiorum decedere contigerit infra quindenam post decessum plegii ad petitionem jam dicte ecclesie alius loco ipsius substituetur Pretera predictus Symon fide prestita firmiter promisit quod nihil percipiet in predicta decima donec predicti duo modii bladi integre persolventur Et si in dicta decima non esset tantum bladi quod predicti modii bladi non possent solvi ad plenum de eo defectus illorum modiorum bladi suppleretur de avena ejusdem decime ad valorem bladi In cujus rei memoria presentes litteras ad petitionem predicti Symonis sigillo curie Silvanectensis fecimus roborari Actum anno Domini MCCXXXIV feria sexta ante festum sancti Gregorii