Charter Document - 04860046

Charter Document - 04860046


Charter Number: 04860046
Cartulary Title: Cartulaire et censier de l'Abbaye Notre-Dame de Morienval
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quittance
Date: 1223
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Guido de Pleseyo miles Notum facio presentibus pariter et futuris quod cum contentio verteretur inter me ex una parte et abbatissam et conventum beate Marie Morgnevallis ex alia super Essartis qui sunt inter Petram fontem et Morgneval et jure et dominio eorumdem Essartorum Coram viro venerabili magistro G Canonico et officiali Suessionensi et per modum in viros venerabiles Nicolaum priorem sancti Lupi de Esserento et Hugonem Superpositum Suessionem fuisset compromissum Tandem de bonorum virorum consilio inter me et dictam abbatissam et conventum Morgnevallis pax interesset amicabilis in hunc modum Sciendum est igitur quod ego de consilio et voluntate Elizabeth uxoris mee et Johannis filii mei quicquid juris redditus et dominii in terris dictorum Essartorum habebam et in omnibus aliis rebus que tenebam de feodo domini Philipi de Nantolio omnino dictis abbatisse et conventui Morgnevallis per me vel per aliquam aliam personam de cetero nullatenus molestabo Dicta vero abbatissa et conventus Morgnevallis pro dicta quittatione michi et heredibus meis imperpetuum quatuor modios bladi ad mensuram Morgnevallis duas partes hymbernagii et tertiam avenie in octavis Omnium Sanctoru m in earumdem grangia de Essartis annuatim capiendos et de eisdem quatuor modiis ante dictam amicabilem pacem unum modium bladi et dimidium avene capiebant Dederunt insupra mihi ad prescens dicta abbatissa et conventus viginti libras parisienses Si vero contigerit nemora que sunt de dicto feodo vel partem ipsorum ad terram redigi arabilem ego et heredes mei medictatem habebimus campipartis et ecclesia Morgnevallis aliam medietatem Verum si ego infra tres annos proximo futuros in terris quas tenent dominus Odo de Petrafonte et Symon frater ejus que sunt de dicto feodo campi partem vel aliquod aliud jus acquirere potero et ipsa abbatissa et conventus infra illos tres annos emptione legato vel aliquo alio modo in terris ipsis aliquid acquisierint quantum juris in ipsorum Odonis et Symonis terris acquisiero tantum juris secundum quod dicta abbatissa acquiret infra terminum nominatum in terris acquisitis ego et heredes mei habebunt et si infra dictum terminum in terris predictis nichil acquisiero ex tunc licitum erit dicte abbatisse et conventui acquirere in terris nominatis quocumque modo potuerint et voluerint absque mea et heredum meorum perturbatione Si autem Dominus Rex eidem sanctimonialibus usagium in nemore quod Forestella appellatur quod nemus esse dicitur de feodo nominato aliquod concesserit ego et heredes mei nichil penitus in usagio assequemur Elizabeth vero uxor mea quicquid dotis sive donationis propter nuptias in rebus predictis habebat cum totidem juris in dicto reddito bladi eidem concesserim ecclesie Morgnevallis spontanea quittavit voluntate Hujus autem pacis imposterum firmiter tenende cui sigillum meum apposui dedi dicte ecclesie Morgnevalli pro parte mea fide jussores Robertum de Berones Robertum de Yvorio Ingeranum de Sery et Petrum de Wisery milites Actum anno domini millesimo ducentesimo vigesimo tertio mense augusto