Charter Document - 04860045
Charter Number: | 04860045 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire et censier de l'Abbaye Notre-Dame de Morienval |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1223 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Robertus Mallequere tunc Petrefontis propositus omnibus presens scriptum inspecturis salutem Noveritis quod Symon Valetus et Agnes uxor ejus recognoverunt coram nobis se vendidisse abbatisse et capitulo beate Marie de Morgnevalle quadraginta essinos terre arabilis site in essartis de Rest libere ab omni exactione pro sex libris parisiensibus sibi quittis quam terram dicti Simon et uxor ejus tenebant ab abbatissa et capitulo dicte ecclesie Predictus Symon et uxor ejus dictam terram quittaverunt et fidem in manu Gaufridi decani Christianitatis de Petrafonte dederunt quod nihil de cetero molestarent Dicta vero Agnes uxor dicti Symonis omnem dotem quam habebat in terra illa non coacta sed spontanea coram dicto Gaufrido decano quittavit voluntate Si vero contigerit heredes dictorum Symonis et uxoris ejus contra dictam venditionem venire predicti Symon et uxor ejus quadraginta alios essinos terre arabilis que tenent a dicta ecclesia equipollentes sepe dicte terre predicte ecclesie assignabunt Hujus autem venditionis firmiter tenere et contra omnes qui juri parare voluerunt garandizande plegii sunt Johannes de Cuisia Odo de Petrafonte Robertus de Berongniis Petrus de Palane Milites et Guido de Berongnii et Radulphus de Braina pater dicte Agnetis et debitor supra dicte venditionis Hujus rei testes Petrus Clericus de Petrafonte Robertus capellanus Regis Richardus capellanus leprosarie Helvinus de Betencourt major dicte ecclesie Adam Archarius major domini regis de Morgnevalle Petrus Malignus Thomas et Theobaldus fratres ejusdem ecclesie et Gaufridus Decanus Christianitatis de Petrafonte in cujus rei testimonium presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus confirmari Actum anno domini millesimo ducentesimo vigesimo tertio mense februario