Charter Document - 04860042

Charter Document - 04860042


Charter Number: 04860042
Cartulary Title: Cartulaire et censier de l'Abbaye Notre-Dame de Morienval
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1220
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Johannes Libogres Miles Ermengardes uxor ejus et Nevelo eorumdem filius primogenitus Notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod Theobaldus Rosel de Morgneval et Berta uxor ejus et eorumdem filii videlicet Theobaldus Rosel primo genitus et dominus Hugo Presbiter et alii Liberi dederunt et concesserunt in puram et perpetuam elemosinam beate Marie de Morgneval et sanctimonialibus ibidem deo servientibus totius decime medietatem quam dictus Theobaldus et Ricardus quondam frater suus habebant apud Roissi quam a nobis in feodum possidebant Nos vero eandem donationem gratam habentes et ratam dictam decimam nominate ecclesie de Morgneval imperpetuam pro anniversario nostro concedimus elemosinam et quicquid juris habebamus in eadem ipsi ecclesie quittavimus imperpetuum absolute Quod ut ratum permaneat ego predictus Johannes li Bogre consentientibus et laudantibus dictis Ermengarde uxore mea et Nivelone filio meo presentes litteras sigillo meo sigilla vi Actum anno domini millesimo ducentesimo vigesimo mense octobris