Charter Document - 04860037

Charter Document - 04860037


Charter Number: 04860037
Cartulary Title: Cartulaire et censier de l'Abbaye Notre-Dame de Morienval
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1213
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Noverint universi tam presentes quam futuri quod ego Florentius dominus de Hangest dedi prout debui ecclesie beate Marie de Morgneval situm terre apud Fransart ad edificandum grangiam ad totius ejusdem ville decimam collocandam et hoc feci de assensu et voluntate dilecte matris mee ad cujus dotalatium quicquid ibidem nostrum esse dicitur quamdiu vixerit scimus pertinere De hiis vero que in illa grangia debemus annuatim recipere scilicet rehautonnum et totius annone vacuum forragium eidem ecclesie predictum rehautonnum in elemosinam concedimus imperpetuum Ceterum qualicunque anno predicta ecclesia viciam vel lenticulam integram ita videlicet ut non flagelletur retinere voluerit illo anno quintam partem vicie vel lenticule pro forragio nostro per compositionem inter nos et ejusdem ecclesie ministros factam debemus possidere et postquam grangia evacuata fuerit annuatim usque ad augustum custodire eam debemus et quod in custodia nostra lesum fuerit emandare et ut hoc firmum permaneat presentem cartam sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum anno incarnationis dominice millesimo ducentesimo tertio decimo mense Maio