Charter Document - 04860028

Charter Document - 04860028


Charter Number: 04860028
Cartulary Title: Cartulaire et censier de l'Abbaye Notre-Dame de Morienval
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1202
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Stephanus dei gratia Noviomensis episcopus Omnibus ad quos presentis pagine noticia pervenerit notum fieri volumus quod nos altare de Oisni quod pie recordationis vir venerabilis Symon Noviomensis episcopus ecclesie de Morgneval concessit et confirmavit sicut in autentico ejus vidimus contineri eidem ecclesie concedimus et confirmamus concedimus etiam donationem parrochie de Oisni ecclesie quocienscumque ipsam parrochiam vacare contigerit Super hoc igitur auctoritatis nostre munimen et testimonium sub sigilli nostri karactere duximus apponendum Actum publice in palatio nostro apud Noviomum Anno gratie millesimo ducentesimo secundo Datum per manum fratis Petri et concellarii nostri