Charter Document - 04860027
Charter Number: | 04860027 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire et censier de l'Abbaye Notre-Dame de Morienval |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Noverint tam futuri quam presentes quod Robertus major de Bettencourt et Anselmus de Faussemunt de usurpationibus quas supra bona ecclesie beate Marie Mornievallis diu fecerant penitentes eidem ecclesie duos modios et sex minas frumenti et avene quos in horreo de Bettencourt annuatim recipiebant xxxvi soulz despotez quos apud Bethencourt habebant uxoribus eorum presentibus et pueris et heredibus et hoc benigne concedentibus in elemosinam imperpetuum concesserunt Sed quia nullum bonum ad eo inremuneratum remuneratio supra eos non cessavit Domicella etenim Marguareta et Agnes neptis ejus in XII libris fortium quos ab Ada matre predicte Agnetis receperant eorum inopiam misericorditer visitabunt propter quod predictis Domicellis a Petronilla abbatissa ejusdem ecclesie et ab universo conventu concessum est ut quamdiu vixerint fructum pretaxate elemosine percipiam et amplius ut ad quicquid boni discretio earumdem eandem elemosinam disposuerit ratum perpetue teneatur Ita tamen quod ecclesia a sui doni possessione non privetur Hujus rei testes sunt Fulco et Petrus et Willelmus Sacerdotes Martinus et Petrus et Libertus Clerici Theobaldus et Auquilfus tunc Majores Lambertus et Odo filius ejus Ricardus Bonus Ricardus Rosel Heluidis priorissa Cecilia de Baubeigni Heluidis Ruffa Cecilia de Anieres Agnes et Penthecostes