Charter Document - 04860026
Charter Number: | 04860026 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire et censier de l'Abbaye Notre-Dame de Morienval |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quittance |
Date: | 1200 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ut priorum facta posteris nota permaneant et ea nullatenus varietatis amica consumat oblivio indiciis litterarum a prudentibus solent eternarique nullam sustinet varietatem sed emergentibus calumpniis fronte occurit erecta et rei seriem incommutata loquitur varietate Proinde ego Theobaldus monasterii beate Marie Herivallis humilis minister universis tam presentibus quam futuris per presens scriptum notum facio quod pro assensu et bona voluntate totius capituli nostri ecclesie et sanctimonialibus Mornievallis que nostra fuerunt in territorio suo de dono et elemosina domini Richardi quondam loci sacerdotis ejusdem supra quibus inter nos et prefatam ecclesiam querela antea vertebatur sicut a bone memorie et sancte recordationis viris Petro videlicet decano sancti Thome de Crespeyaeo et Herberto canonico beati Reguli Silvanettensis et aliorum prudentium virorum pro bono pacis communicato consilio salubriter ordinatum est sexaginta librarum parisiensis monete soluto precio imperpetuum quittavimus et quittamus Quod ut sanum sit et stans perseveret sigillorum nostrorum virtute fecimus insigniri Actum anno incarnati verbi millesimo ducentesimo