Charter Document - 04860021

Charter Document - 04860021


Charter Number: 04860021
Cartulary Title: Cartulaire et censier de l'Abbaye Notre-Dame de Morienval
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Quittance
Date: 1189
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Amen Philippus Dei gratia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quod hostiziam unam quam moniales de Mornevalle habent apud Plailliacum et hospitem qui ibi manserit dum tamen earum conversus sit et religionis habitum habeat quittamus omnino in perpetuum ab omni consuetudine Si vero aliquis qui religionis habitum non haberet in hostizia illa monialium maneret hostiziam quidem et hospitem ab omni consuetudine quittamus sed exercitus nostros et equitationes reddet Quod ut ratum et firmum permaneat presentem paginam sigilli nostri auctoritate annotate precipimus confirmari Actum apud Fontemblaudi anno incarnati verbi millesimo centesimo octagesimo nono regni nostri undecimo astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa Comitis Theobaudi dapiferi nostri S Guidonis buticularii S Mathei camerarii S Radulphi constabularii