Charter Document - 04860019
Charter Number: | 04860019 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire et censier de l'Abbaye Notre-Dame de Morienval |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1182 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Philipus Flandrie et Viromandie comes et Elizabeth uxor mea notum esse volumus tam presentibus quam futuris quod pro animabus nostris et antecessorum nostrorum ecclesie beate Marie de Morgnevalle in elemosinam perpetuo possidendam decem libras concessionus Quas singulis annis in festo sancti Remigii tam ex censu quam ex traverso Crispeii recipient Facta est autem hec elemosine nostre donatio per manus Henrici Albanensis episcopi sancte Romane Ecclesie Cardinalis apostolice Sedis legati et Theobaldi Cluniacensis abbatis Que ut rata et inconcussa permaneat imperpetuum presentem paginam sigillorum nostrorum auctoritate et testium annotatione muniri precepimus Signum Henrici Albanensis episcopi S Theobaldi Cluniacensis abbatis S Gerardi de Mecines S Ebrardi Capellani S Walteri de Attrebato S Magistri Guillelmi de Mecines S Joseph de Bruyeres S Robini de Meest S Godardi de Gandavo S Hellini Senescali S Savallanis Henkeden S Alnulfi Bulgri S Radulfi Turci S Bartholomei de Toriaco S Theobaldi de Ogero S Lamberti Minarii S Erchembaudi Malingri Actum est hoc anno verbi incarnati millesimo centesimo octagesimo secundo