Charter Document - 04860017
Charter Number: | 04860017 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire et censier de l'Abbaye Notre-Dame de Morienval |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1176 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Amen Ego Clementia dei gratia abbatissa sancte Marie de Hedera Notum fieri volui presentibus et futuris quod Petronilla abbatissa de Morgneval annuente capitulo suo concessit Ecclesie nostre Silvanettensis sancti Remigii totum campartem et decimam terre quam eadem Ecclesia sancti Remigii a supra dicta ecclesia de Morgneval apud Braium ad excolendum tenebat libere et quiete perpetuo possidendam Ita tamen quod pro ipso camparte et decima singulis annis quibus ipsa terra frumento seminata fuerit sex minas frumenti in festo sancti Remigii sanctimoniales solvent quibus vero avena vel ordeo vel alio semine fuerit seminata quatuor ejusdem seminis eodem termino similiter solvent Quando autem eadem terra exculta non fuerit nichil reddent Testes sunt hii Richardus Capellanus abbatisse Gualterus major Odo Bonas Herluinus tinctor