Charter Document - 04860012

Charter Document - 04860012


Charter Number: 04860012
Cartulary Title: Cartulaire et censier de l'Abbaye Notre-Dame de Morienval
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1168
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Patris et filii et spiritus sancti Amen Ego Hugo dei gratia Suessionensis episcopus Notum volumus esse tam presentibus quam futuris conventionem pacis et concordie quam in presentia nostra erga monasterium Mornevallis inierunt Johannes et Robertus filii Guermundi de Selvai et Aelidis uxoris ejus ipsa siquidem Aelidis de territorio Laudiniense oriunda post obitum ejusdem mariti sui ad religionis habitum Morgnevallis se conferens dedit eidem monasterio in elemosinam consentientibus filiis suis triginta sex essinos annone annuatim solvendos post mortem ejus Ipsi filii super hac elemosina injuriosi extiterunt Postea vero resipientes predictam elemosinam a matre et ab ipsis factam in presentia nostra cognoverunt et se deinceps reddituros promiserunt Robertus quidem XVIII essinos de terragiis suis apud Aquilam ad mensuram ipsius ville Johannes vero XVIII de molendino suo apud Selvai et hoc litteris domini Laudiniensis se confirmaturum promiserunt et non id ratum habentes ne quis a modo calumpniam supra hoc injuste moveat anathemate prohibemus Hujus rei testes sunt Johannes et Rogerus archidiaconi Rogerus abbas sancti Crispini de Cavea Magister Gilbertus Stephanus Galterus presbiteri et canonici Fulbertus Decanus Theobaldus de Berny decanus Richardus decanus Morgnevalle Gaufridus Bruslars Gobertus de Petrafonte Galterus Rosel miles Odo Bunas Matheus Richardus Noel servientes Actum Suessione incarnati verbi anno millesimo centesimo sexagesimo sexto