Charter Document - 04860011

Charter Document - 04860011


Charter Number: 04860011
Cartulary Title: Cartulaire et censier de l'Abbaye Notre-Dame de Morienval
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1161
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Alexander episcopus servus servorum Dei Dilectis in christo filiabus abbatisse et conventui monasterii Mornivallis ordinis sancti Benedicti suessionensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Decet et expedit ut gravati supra provisionibus clericorum per sedem apostolicam que veluti pia mater eorum preces pleumque non potest indurata facie pertransire per nos alicujus relevationis solatium assequantur Cum igitur monasterium vestrum sicut asseritum sit super plurium provisionibus pregravatum nos vestris devotis supplicationibus inclinati auctoritate vobis presentiam indulgemus ut ad receptionem vel provisinem alicujus in pensionibus seu aliis ecclesiasticis beneficiis per litteras apostolice sedis vel legatorum ipsius compelli minime valeatis absque speciali mandato sedis ejusdem faciente plenam et expressam de hac indulgentia mentionem Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Laterani [] Martii pontificatus nostri anno secundo