Charter Document - 04860010
Charter Number: | 04860010 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire et censier de l'Abbaye Notre-Dame de Morienval |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1161 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
In nomine Patris filii et spiritus sancti Amen Ego Balduinus dei gratia Noviomensis episcopus Notum fieri volo tam futuris quam presentibus quod causa illa que pro decima de Funcis inter venerabilem fratrem Guiboldum abbatem sancti Eligii et Petronillam abbatissam ecclesie Mornevallensis dudum obborta et ante nostram presentiam diutius exagitata fuerat Tamdem compositione interveniente et domino qui est autor pacis largiente hoc modo finita est et terminata fuerat si quidem apud Funcas nemus quod antiquitus Defensum vocabatur Quo in loco agricultura modo exercetur ubi abbas in decima partem habere volebat sicut in ceteris locis illius ville habebat Sed abbatissa contradicebat Concessum est autem ex utraque parte quod abbas in terra jam dicti nemoris unde querela extiterat deinceps sextam garbam habebit cetere vero garbe totius decime ad domum abbatisse trahentur et si monialis vel conversus ab abbatissa missus fuerit abbatissa misso fideliter observet quod si alia persona ab abbatissa illic statuta fuerit serviens seu minister abbatis clavem habebit et custodiet et fidelitatem utrique faciet In toto autem gramo decime et in forragio in croino quoque et in hautonno abbatissa duas partes et abbas tertiam habebit Querela vero illa que de cultura abbatisse emersa fuerat hac compositione penitus omissa est et extincta Ut hoc igitur quod pro bone pacis factum est ratum et inconvulsum habeatur litterarum nostrarum auctoritate et presenti cyrographo munimus et tam sigillo nostro et sigillis utriusque ecclesie quam testium sub pon portorum attestatione corroboramus et ne ab aliquo ulterius violetur episcopali auctoritate prohibemus Testes Signum Balduini Episcopi S Guiboldi abbatis S Petronille abbatisse S Hugonis concellari Item testes Drogo Rainerus Rainaldus Symon de Mani Robertus de Fremont Dudo de Mani Fulco Nihars Stephanus Prior Johannes de Manni Gerbodo abbas Helvidis Walterus Villicus Bernardus de Falso Monte Odo Bonars Richardus Capellanus Robertus Villiacus Radulphus Fulcredus Andreas Actum anno verbi incarnati millesimo centesimo sexagesimo primo