Charter Document - 04860009
Charter Number: | 04860009 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire et censier de l'Abbaye Notre-Dame de Morienval |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1159 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Ebruinus dei gratia sancti Framboldi Silvanettensis decanus et Ansellus ejusdem Loci Thesaurarius totum que ejusdem ecclesie capitulum Notum fieri volumus tam futuris quam presentibus quoniam ecclesia de Plailli et decima totius parrochie illius est de Thesauraria sancti Framboldi preter duas culturas que sunt de domanio regis et preter viginti quinque arpennos terre arabilis quorum decima est ecclesie de Morgnevalle Orta est autem dissensio intes has predictas ecclesias de decimis novalium que vulgo dirrupti cia vel essart vocatur que fiebant in domanio regis utraque enim ecclesia decimam eorum sibi venditare volebat Tandem tempore Ancelli Thesaurarii dissentio illa sedata est eo pacto ut ecclesia de Moranevalle decimam novalium quam pro triginta annis se in pace possedisse sacramento quatuor legitimorum virorum probare posset quiete teneret medietatem vero omnium novalium que infra triginta annos in dominio regis facta fuerunt et que deinceps fierent ecclesia de Morgnevalle haberet et Thesaurarius sancti Framboldi aliam medietatem pace autem sic disposita persone utriusque ecclesie apud Plailli convenerunt et ibi ut predictum fuerat sacramento quatuor virorum recepto Ecclesia de Morgnevalle sexaginta arpennos et dimidium in propria decimatione obtinuit Quorum un decim et demi culta erant Reliqua vero olim culta Jam tunc arbustis et vepribus obsita erant Quod ne diutina oblivione posset deleri litterarum memorie commendavimus et utriusque ecclesie sigillis confirmavimus Hujus rei testes sunt Magister Manerius Stephanus precentor Silvanettensis ecclesie Odo canonicus ejusdem ecclesie Richardus capellanus abbatisse et Rainerus canonicus de Morgneval Actum apud Plailli anno verbi incarnati millesimo centesimo quinquagesimo nono