Charter Document - 04860005
| Charter Number: | 04860005 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire et censier de l'Abbaye Notre-Dame de Morienval |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1127 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Amen Divine majestati fidele compensare debemus servitium que tale dignata est imbecillitati nostre conferre remedium ut post peccatorum delicta si penitere voluerimus beneficii seu elemosinarum largitate vite eterne consequi non ambigamus premium unde et nos saluti nostre consulere premoniti Ego videlicet Clarembaldus Silvanensis ecclesie antistes Roberlus que archidiaconus illius beneficii personaticum quod in ecclesia de Bettencourt optinebamus Ecclesie beate Marie Morinisvallis libere a nobis datum pro reatuum nostrorum indulgentia sigilli nostri privilegio tam imposterorum quam presentium memoria salvis tamen redditibus et consuetudinibus nostris videlicet presbiteri ipsius ecclesie cum trigesimo confirmamus Hujus rei testes sunt Roberlus decanus Bartholomeus precentor Hanno Johannes Herchembadus Crispiacensis decanus Hugo prefectus Stephanus Notum sit omnibus hominibus clericis quantum et laicis quatinus Malehildis abatissa tempore Lodoici regis Gallie Radulphie que comitis Veromandorum in capitulo sancte Marie Silyanettensis contendentibus canonicis liberavit facta autem concessione preposita loco abbatisse posita ex caritate Katherine spontanea voluntate sua modium vini distribuit Hujus rei testes sunt Cecilia preposita Havildis prior Hecelina Crispiaci et alie Bernardus canonicus et Fulio Alquinus villanus ipsius ville Bettencourt et Robert
