Charter Document - 04860004
Charter Number: | 04860004 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire et censier de l'Abbaye Notre-Dame de Morienval |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Excommunication |
Date: | 1122 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Sanctarum Christi monialium pia certamina debita veneratione et recolentes mirabilem Deum in sanctissimis Dominum collaudemus qui sanctis suis generosis nutu[] ac probis moribus superna gracia roboravit pro ipsius etatis ac sexus infirmis nominis amore vincentibus et seculi mortisque tristitiam p[] poscentibus illis gloriosam sui certaminis palmam contulit in celestibus nobis autem plurima confert beneficia ut credimus d[] cinantibus Quapropter sicuti cotidiana admonitione per suos presules sancta Mater Ecclesia agere nos hortatur laudare Deum et in omni loco glorificare atque gratificando laudare semper ut bene valeamus Illud p[] benedicam dominum in omni tempore semper laus ejus in ore meo Ego quoque incolatu nostri exilii inter multiplices vite presentis posita cupiens apostolicam implere admonitionem qua dicitur avaritia et cupiditas non nominantur a vobis Plerum [] et honora dominum nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus ut ei placeat qui se probavit Hoc igitur totum nec moriter retinens et actando [] Aliquuntulum [] offerens Domine nostre et abbatisse ad augmentum victus dominarum tam nostrarum presen tium quam futurarum jam diu ecclesia ita ac in firmitate durabit omnibus diebus quibus fuerint eis concessa tria Ego []endis caritative annuo vobis pro requie anime mee do similiter de piscibus in quibuscunque concederint diebus adaugeo eis sicut die superius dixi Hujus augmentationis testes fuerunt imprimis Abbatissa Adelina scilicet que tunc temporis virga ferrea virgines sub ea degentes regebat cum sacerdotibus monialibus et laicis Presbiteri erant Lambertus Stephanus [] Hudreia preposita Elizabeth [] zolda regu[] uxor et ceterus conventus Cum ergo meq[] ex hoc voluerunt Natariis [] Ego et Adelina et h[] rales et eam omni [] nostri conventus autoritate Dei omnipotentis Patris et filii et Spiritus sancti et sacrorum canonum omniumque sanctorum quorum commemorationem ceteras orbis recolit Illos excommunicamus damnanus et anathematizamus et sint Maranatha id est Salvatoris nostri et matris Dei ecclesie alienati [] et pereant in eternum cum Juda traditore Domini Jesu Christi Nerone [] Symone [] nisi resipiscerent et ad satisfactionem et emendationem venerint Fiat