Charter Document - 04860001

Charter Document - 04860001


Charter Number: 04860001
Cartulary Title: Cartulaire et censier de l'Abbaye Notre-Dame de Morienval
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0920
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Karolus divina propitiante clementia Rex Francorum Si petitionibus fidelium nostrorum justis et rationabilibus divini cultus amore assensum prebemus Id nobis procul dubio ad eternam beatitudinem capessendam profuturum esse credimus Notum ergo esse volumus cunctis fidelibus sancte Dei Ecclesie et nostris tam presentibus quam et futuris Quia comes venerabilis pariter que marcio et abbas monasterii sancte Marie Maurinianevallis Robertus nostram adiens serenitatem expetiit quoddam renovare preceptum supra res fratrum atque sanctimonalium supra dicti cenobii Contigit enim illud cenobium igne cremari in quo exusta sunt precepta que virorum optimorum [consilio] avus noster Karolus de rebus eorumdem fratrum ac sanctimonialium fecerat per deprecationem bone memorie avie nostre Irmentrudis imperatricis Deputavit itaque imperator Karolus ob suam salutem et sue conjugis prememorate fratribus et sanctimonialibus de cenobio Mauriniane vallis sito in pago Vadense partem aliquam de rebus et villis abbatie Mauriniane vallis ad diversos usus et necessitates illorum sustinendis Que res subter sunt notate In pago Silvanettense villam eis largitus est dictam Bettoncortem in qua mansus est dominicatus ad quem respiciunt viginti septem mansi et ecclesia farinarius camba silva minuta In eodem item pago in villa Roures mansum unum ad vacariam habendam Item concessit omnem tertiam partem silvarum que pertinent ad villam Plaieleyum cum usibus earum In pago denique Meldensi supra Matronam flumen in villa concessit eis Taurinica mansos sex In pago vero Ambianensium villam assensit quam dicunt Pravovillarem in qua mansus est indominicatus cum mansis viginti duobus cum camba et ecclesiam cum capella silve due In pago etiam Vermandorum delegavit villam eis vocabulo Fonces sitam super flumen Engon et est ibi mansus indominicatus cum mansis viginti quatuor et dimidio Ecclesia camba silve In pago Attrebatensi prebuit supra flumen Sensadam villam Ducentis dictam in quo habentur mansi vigenti novem et dimidius Ecclesia farinarii duo cambe due silva Preterea Theodorico comite venerabili et abbate jam dicti monasterii deprecante postea dignus memoria Rex Karlomanus qui noster fuit frater sepe dicte congregationi in pago Silvanectensi dedit de jure sue proprietatis fiscum qui vocatur Frasnedus et est situs supra flumen Altona in quo habentur mansi septuaginta in hiis locis conjacentes in villa Fenili in villa Rodomo in villa Vastensense vicino in Fallercas in Bellenvalle in Visteriaco in Redo Hec villa est in pago Suessionensi Sunt ibi silve tres ecclesia cum capella farinarii tres De hiis igitur rebus superius comprehensis ut nullus hominum presentium seu futurorum inquietudinem refragationem prejudicium violentiam subreptionem subtractionem diminutationem divisionem temptet facere prefate congregationi hoc nostre auctoritatis preceptum fieri eidemque dari jussimus per quod res que imperator avus noster Karolus seu rex Karlomanus dederant cum ecclesiis domibus edificiis vineis terris pascuis silvis pratis aquis aquarumve decursibus previis mancipiis utriusque sexus omnibus aliis exactionibus justis confirmamus jure firmissimo habendas predicte congregationi cum supra dictis rebus in pago Silvanectensi Confirmamus eis in villa Almanorum septem mansos et dimidium cum camba et molendino quas res quidam homo nomine Abba dedit memorate congregationi et postmodum rex Odo eidem confirmando consensit Ut igitur hujus precepti auctoritas per futura annorum tempora firmiter observetur manu propria subter firmantes anulo nostro eam sigillari jussimus Datum XIII Kalendas februarii indictione octava anno vigesimo octavo regnante Karolo rege glorioso redintegratne XXIII largiore vero hereditate indepta VIIII Actum castro Suessionis feliciter et congrue Amen