Charter Document - 04850186
Charter Number: | 04850186 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'Abbaye royale de Montmartre |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1306 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Quum ea que humane memorie relinquuntur faciliter pereunt ad vitandam ignorantiam et ad servandam pacem in posterum hoc opus scripto quod duret in perpetuum commendatur Itaque notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod seniores Templi Parisius quoddam molendinum quod est apud Barbariacum et hospitem nomine Guillelmum cum uxore et mansione sua et filiis et filia sua domine Ade abbatisse Montismartyrum et conventui imperpetuum habendum concedunt hoc videlicet pacto quod inde singulis annis decem modios frumenti ad Silvanectensem mensuram pro molendini recompensatione habebunt et ne posteri de frumento solvendo veniant in contentionem statutum est quod de meliori reddatur quod erit in horreo exceptis seminibus Si autem casu acciderit quod molendinum et horreum combustione seu vastatione guerre vel alio aliquo infortunio perierint ecclesia Montismartyrum respondebit et debitum frumentum prout ratio erit persolvet Est etiam in pacto quod domina abbatissa si Dominis placuerit usque Silvanectis illud faciet conduci usque ad festum Sancti Martini Hoc totum factum est tempore Gaufridi Fulcherii qui magister est et procurator rerum quas habet domus Templi citra mare et fratris Eustachii Canis qui sub predicto G procurationem tenet et magisterium fratris Petri de Porta fratris Roberti de Duaco fratris Reginaudi fratris Johannis fratris Golce fratris Roberti de Maurepast fratris Bernardi Cambitoris et aliorum quam plurimorum consensu quorum et voluntate predictus Eustachius hanc pactionem manus apositione firmavit et investivit Hoc etiam factum est tempore domine Ade abbatisse Risendis priorisse Adelaidis subpriorisse Odeline de Remis Asceline Elisabet neptis regis Mabilie cantatricis Emeline et Hodierne celerarie fratrum David Pagani et Dudonis capellanorum Henrici et Fulconis