Charter Document - 04850092

Charter Document - 04850092


Charter Number: 04850092
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'Abbaye royale de Montmartre
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1253 - 1254
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis Officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod coram nobis constituta Aalesia dicta la Gaufrere vidua recognovit se dedisse et concessisse inpuram et perpetuam elemosinam religiosis mulieribus abbatisse et conventui Montismartyrum quamdam domum quam dicebat se habere apud Montemmartyrum moventem de conquestu suo ut dicebat contiguam domui Odierne relicte defuncti Petri Marcelli ex una parte et domui Jensani Normanni ex altera ut dicebat in censiva dictarum abbatisse et conventus ad unum denarium censualem ut dicebat salvo tamen eidem in dicta domo coad vixerit usu fructus et promisit fide data quod contra donationem et concessionem hujusmodi jure hereditario ratione conquestus dotalitii aut alio quoquo modo per se vel per alium non veniet in futurum et quod dictam domum eisdem abbatisse et conventui liberabit et garantisabit ad consuetudinem Francie contra omnes Datum anno Domini MCCL tertio mense Februarii