Charter Document - 04850089
Charter Number: | 04850089 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'Abbaye royale de Montmartre |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1243 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Guillermus de Joiaco miles dominus Tresentii Notum facio universis presentes litteras inspecturis quod cum inter me ex una parte et religiosas mulieres abbatissam et conventum Montismartirum juxta Parisius nomine monasterii earumdem ex altera super dominio justitia jurisdictione et piscaria maresiorum suorum subtus Tresentium que omnia moniales predicte dicebant ad suum monasterium pertinere totaliter pleno jure orta esset materia questionis tandem inter me et moniales predictas pacificatum extitit in hunc modum quod hospites abbatisse prefate et mei necnon et alii qui ante compositionem et pacem hujusmodi in dictis maresiis habebant usuagium ex nunc imposterum in eisdem maresiis absque controversia seu contentione qualibet habebunt usuagium sicut prius habebant necnon et eorum heredes Ego vero attendens justitiam altam et bassam jurisdictionem et dominium maresiorum ipsorum atque piscariam ad ipsas abbatissam et conventum nomine sui monasterii pleno jure totaliter pertinere nolens quod ad me non pertinet temere usurpare confiteor et etiam recognosco me et heredes meos nullum jus habere ibidem et dictas justiciam jurisdictionem altam et bassam dominium maresiorum ipsorum atque piscariam ad easdem moniales quiete et libere pertinere sicut dicti maresii et piscaria in longitudine et latitudine se comportant piscariam autem predictam confiteor me recepisse pro me et meis heredibus ad censum a dictis abbatissa et conventu ex nunc imposterum pro sexaginta solidis paris annui redditus et promitto me redditurum eisdem monialibus annuatim imposterum die festi beati Remigii dictum censum apud Herbaudi Villare in domo abbatisse et conventus ipsarum volens et concedens quod si ego et heredes mei defficeremus in solutione vel solutionibus aliquibus dicti census quin solveretur ad diem statutum quod dicte abbatissa et conventus pro censu et emenda ad dictam piscariam se assignent et in manu sua teneant et faciant fructus suos quousque de deffectu et emenda sit eisdem integre satisfactum Promitto etiam et ad hoc me et heredes meos obligo specialiter voluntate spontanea quod si aliquis vel aliqua caperentur in aliquo fore facto vel pro fore facto aliquo contingerit arrestari in maresiis vel piscaria predictis per me vel servientes meos quod ego redderem vel reddi facerem captum vel captam predictis monialibus vel servienti earum de Herbaudi Villari sed dicte abbatissa et conventus tenentur michi et meis heredibus facere jus ad usus et consuetudinem dicte terre In cujus rei testimonium presentes litteras eisdem monialibus tradidi sigillo meo proprio sigillatas Datum anno Domini MCC quadragesimo tercio mense Novembri