Charter Document - 04850084

Charter Document - 04850084


Charter Number: 04850084
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'Abbaye royale de Montmartre
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1238
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis nos Petrus et Johannes dicti Choisel milites salutem in Domino Notum facimus quod nos promisimus et creant abimus abbatisse et conventui Montismartirum quod nos faciemus Petrum Hugonem Ansoldum Manassey et Alesiam liberos defuncti Philippi de Mota militis quum ad etatem legitimam pervenerint quittare penitus et in perpetuum et interpositione fidei dictis abbatisse et conventui quandam granchiam sitam apud Sanctam Luciam et terras ad eamdem granchiam pertinentes terras videlicet quas defunctus Guido de Bestisiaco avus eorumdem liberorum in vita sua tenuerat ad modiationem a dictis abbatissa et conventu sub annua pensione duorum modiorum bladi et trium modiorum avene et etiam duo arpenta terre sita in loco qui dicitur Clausus episcopi que terra vocatur la Vigne Et si forte dictos liberos quittare omnia supradicta facere non possemus prout superius est expressum nos eidem abbatisse et conventui de omnibus damnis et sumptibus et de perditis totaliter restaurandis que contingeret easdem abbatissam et conventum incurrere per liberos ante dictos occasione predictarum granchie et terrarum obligavimus et constituimus per litteras nosmetipsos Datum anno Domini millesimo CCXXX octavo mense Julii