Charter Document - 04850076
Charter Number: | 04850076 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'Abbaye royale de Montmartre |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1225 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
R permissione divina Fossatensis ecclesie humilis abbas omnibus presentes litteras inspecturis eternam in Domino salutem Universitati vestre notum facimus quod nos volumus et concedimus quod religiose domine abbatissa et conventus beati Dyonisii Montismartyrum vineam de Gaudree vineam de Cheval et vineam apud Saives et apud torcular monialium que vinee site sunt in censiva beati Eligii parisiensis sub antiquo censu de cetero in perpetuum possideant libere et quiete Promittimus etiam quod ab ipsis de cetero predictas vineas distrahere vel extra manum suam ponere non cogemus Ipse enim predicte domine bona fide concesserunt et promiserunt dilecto in Christo fratri G priori nostro Sancti Eligii parisiensis quod ab instanti Nativitate Domini infra annum sequentem viginti tres solidos de augmento census scilicet octo solidos super quamdam domum in bocheria et super domum Petri Cholet decem solidos et super domum Stephani Barbete quinque solidos quos habent in censiva Sancti Eligii parisiensis omni occasione remota distrahent et extra manum ponent Quod nisi infra terminum pretaxatum fecerint prior noster Sancti Eligii parisiensis dictos denarios reciperet et haberet ex tunc in antea quousque essent a dictis dominabus alienati vel distracti In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras sigillorum nostrorum munimine duximus roborandas Datum anno Domini MCC vicesimo quinto mense Aprili