Charter Document - 04850072

Charter Document - 04850072


Charter Number: 04850072
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'Abbaye royale de Montmartre
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1216
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Helissem abbatissa Montis martirum et ejusdem loci conventus Notum fieri volumus omnibus presentes litteras inspecturis quod querela que vertebatur inter nos ex una parte et Canonicos Sancti Victoris parisiensis ex altera super viatura quam ipsi habebant in parrochia de Boissy utriusque partis assensu in hunc modum determinata est Quod videlicet tota illa viatura et quicquid juris et justicie in ea habebant nobis in pace remanebit in perpetuum possidenda eo videlicet tenore quod Canonici in grangia nostra apud Mainbervillier tres modios bladi singulis annis percipient et viginti solidos parisienses die dominica proxima post octavas Sancti Dionysii novem scilicet sextarios de frumento meliori quod erit in illa grangia absque separatione novem sextarios de meliori mestalio novem sextarios de meliori ordeo et novem sextarios de avena Si vero predicti Canonici de meliore blado quod superius determinatum est se non recepisse conquesti fuerint data fide illius custos grangie eisdem satisfaciet Et si ad eumdem terminum bladus ille et viginti solidi non fuerint soluti nos in crastino persolvemus et per quinque solidos eis emendabimus Hoc autem sciendum est quod si ecclesia Sancti Victoris aliquid habebit munimentum super illa victura et justicia quam huc usque ibidem habuerunt contra presentem compositionem eis de cetero prodesse non poterit nec nobis obesse Ne autem hec conventio aliqua possit in posterum oblivione deleri presentem chartam chirographi partitione divisam conscripsimus eamque non solum sigillo nostro sed etiam sigillo capituli nostri corroboravimus Actum anno Verbi Incarnati millesimo ducentesimo decimo sexto mense Junio