Charter Document - 04850071

Charter Document - 04850071


Charter Number: 04850071
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'Abbaye royale de Montmartre
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1215
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Egidius major et jurati totaque communitas Compendii notum facimus omnibus presentibus et futuris quod nos debemus abbatisse Montismartyrum et conventui ejusdem loci decem libras parisiensis monete censuales singulis annis in octaba beati Dyonisii apud Compendium persolvendas pro terra sua quam habent infra villam Compendii et extra inter nemus et Ysaram cum omni justicia et redditibus Ut autem hoc firmum et ratum habeatur presentem cartam sigilli nostri munimine corroboravimus Actum apud Compendium anno ab Incarnatione Domini MCC quinto decimo mense Augusto