Charter Document - 04850070
| Charter Number: | 04850070 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'Abbaye royale de Montmartre |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1213 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Johannes Sancte Genovefe dictus abbas totusque ipsius ecclesie humilis conventus notum fieri volumus presentibus pariter et futuris quod communi assensu nostro concessimus ecclesie Montismartirum ut domum quamdam quam tenebat de nobis ad censum capitalem VI denariorum[] oboli in Sabulo teneat in perpetuum nec a nobis eamdem de cetero vendere compelletur salvo tamen in ea jure nostro et justicia et dominio sicut habemus in aliis censivis nostris Preterea concessimus et ut teneat XX solidos redditus quos dominus Willelmus miles de Bue donavit eidem singulis annis in perpetuam elemosinam et assignavit eidem eundem redditum annuatim recipiendum in festo Sancti Andree Apostoli communiter in terra domibus sive vineis quas tam de nobis quam de aliis dominis tenet in toto territorio parisiensi Hec autem sunt que de nobis tenet domum Unfredi et Aveline filie Eremburgis cum toto porprisio IIII arpennos et dimidium au Gort IIII arpennos a Lespinete insuper etiam septem quartarios ad compita de Vanvis quos tenet de Simone de Pissiaco insuper tres quartarios ad Murellos insuper unum arpennum quem tenet de Hugone Pilec et super etiam arpennum prope proprisium situm est predictusredditus perpetuo assignatus sicut super predicta que de nobis tenet Ipse autem Willelmus aut heredes ejus de his omnibus terris vineis sive domibus nichil omnino vendere poterunt vel invadiare nisi salvo redditu predictorum XX solidorum Quod ut firmum ac stabile permaneat presenti carta conscribi et sigillis nostris fecimus consignari fratrum nostrorum signa et nomina subnotantes Signum Fulconis prioris S Ricardi supprioris S Galteri et Alardi presbiterorum S Johannis et Maugrini diaconorum S Gauberti et Arnulfi subdiaconorum Actum anno gracie MCCXIII
