Charter Document - 04850069

Charter Document - 04850069


Charter Number: 04850069
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'Abbaye royale de Montmartre
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1210
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Philippus Dei gracia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quod cum contentio esset inter Elisabeth abbatissam et conventum Montis martyrum ex una parte et carnifices parisiennes ex altere super domo que fuit Guerrici de Porta et super viginti tribus stallis que sunt in eadem domo et duobus aliis stallis que sunt cum veteribus stallis que omnia ab illis pro triginta libris dudum tenuerant mediante precepto nostro compositum est in hunc modum Dicti carnifices domum predictam et viginti quinque stalla amodo ad censum quinquaginta librarum tenebunt ab abbatissa et conventu de quibus singulis annis ipsi abbatisse et conventui reddent carnifices supradicti intra octabas Sancti Johannis Baptiste duodecim libras et dimidiam et infra octabas Sancti Dyonisii duodecim libras et dimidiam et infra octabas Nativitatis Domini duodecim libras et dimidiam et infra octabas Pasche duodecim libras et dimidiam et nisi isti nummi in assignatis terminis redderentur ex inde emendam suam levarent abbatissa et conventus sicut de censu et hoc modo sepe fata abbatissa et conventus quitant et absolvunt carnifices de triginta libris tonleii de quibus veteris carta quam habent loquitur Ne autem aliquo modo super predictis stallis oriri possit contentio vel aliqua dubitatio noverint universi quod viginti tria stalla sunt sita in domo predicti Guerrici reliqua duo cum veteribus stallis In istis autem omnibus tam in stallis quam in predicta domo ponent sepe fati carnifices omnia constamenta Quod ut perpetuum robur obtineat ad peticionem utriusque partis sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato salvo jure nostro et alieno presentem paginam confirmamus Actum Parisius anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo decimo regni vero nostri anno tricesimo primo