Charter Document - 04850068
| Charter Number: | 04850068 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'Abbaye royale de Montmartre |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Sale |
| Date: | 1209 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Edelina abbatissa et conventus Montis martirum omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem Noverit uruversitas vestra quod cum nos abbatissa de pecunia quam neptis nostra de Constantinopoli nobis misit redditus census in domo et stabili que fuerunt Nicolai Carnificis sitis Parisius juxta locum ubi pisces venduntur emimus VII libras parisiensium que percipiuntur ex illorum redditu annuatim duabus nepotibus nostris Berte videlicet et Agneti de voluntate conventus concedimus ita quod Berta IIII libras et Agnes LX solidos quamdiu vixerint recipient annuatim post decessum vero earum ille VII libre aut si quid ex redditu poterit plus haberi libere ad vestiarium dominarum reverteretur quod si altera decedat alia superstite redditus quem defuncta solebat percipere ad vestiarium sine conditione reverteretur Ut autem he assignationes rate maneant et firme presentem paginam nostro sigillo fecimus roborari Actum anno gracie millesimo CC nono
