Charter Document - 04850065
Charter Number: | 04850065 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'Abbaye royale de Montmartre |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Investiture |
Date: | 1206 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Odo Dei gracia parisiensis episcopus omnibus ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem Notum facimus quod Bartholomeus gener Nicholai Carnificis et Emelina uxor sua filia ipsius Nicholai et idem Nicholaus et Maria uxor sua voutam unam sub castello domini regis que fuit Radulfi Vignereus dederunt in perpetuam elemosinam ecclesie monialium Montismartyrum et se inde in manu nostra devestierunt fidemque dederunt predicti Bartholomeus et Emelina et Nicholaus de portanda garentia et nos ecclesiam investivimus Recognoverunt autem se recepisse de caritate ecclesie pie recompensationis intuitu sexaginta libras parisiensium Et nos ad preces eorumdem in hujus rei testimonium presentem cartam notari fecimus et sigillo nostro muniri Actum anno gratie millesimo ducentesimo sexto mense novembri