Charter Document - 04850064
Charter Number: | 04850064 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'Abbaye royale de Montmartre |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1206 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Galterus juvenis domini Regis camerarius Notum facio universis presentibus pariter et futuris quod ego divine intuitu pietatis dedi sanctimonialibus de Montemartyrum quadraginta libras parisiensium ad emendum unam voltam Parisius sitam sub castellulo domini regis de magno ponte que fuit Nicholai Carnificis et Bartholomei generi sui ea conditione quod de proventibus de predicta volta singulis annis provenientibus percipiet quamdiu vixerit annuatim duas partes ad vestes sibi emendas Ysabella filia Roberti de Milliaco militis et amici mei karissimi que monialis est predicte domus et Agnes de Espies neptis Elysabeth ejusdem domus abbatisse percipiet tertiam partem ab eosdem usus quia ipsius amici ad predictam emptionem viginti libras posuerunt Post illarum autem decessum volta predicta et ejus proventus quiete et libere remanebunt ad communes usus ecclesie Montismartyrum Quod ut ratum permaneat presentem cartulam sigilli nostri munimine roboravi Actum Parisius anno Domini MCC sexto mense septembri