Charter Document - 04850061
Charter Number: | 04850061 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'Abbaye royale de Montmartre |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1205 - 1206 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Philippus Dei gracia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quod Guido de Danemois propter filiam suam que in monasterio Montismartyrum in monialem recepta fuit eidem monasterio dedit et concessit in perpetuam elemosinam viginti solidos de redditu percipiendos in censu suo de Danemois quicumque predictam villam teneat Nos autem donationem istam ratam habemus et ut perpetuum robur obtineat presentem paginam sigilli nostri auctoritate roboramus Actum apud Sanctum Germanum in Loia anno Dominice Incarnationis MCC quinto mense marcio