Charter Document - 04850060
Charter Number: | 04850060 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'Abbaye royale de Montmartre |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1203 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis Officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod in nostra presentia constitutus Petrus dictus Ragis asseruit coram nobis quod ipse habebat tenebat et possidebat quamdam domum sitam apud Burgum Regine inter domum Stephane filie Garneri carnificis ex una parte et domum a la Coquillarde ex altera in censiva abbatisse Montismartyrum et voluit et concessit idem Petrus quod nisi solverit censum dicte domus loco et tempore prout est consuetum quod ipsa possit ab ipso Petro accipere emendam sicut ab aliis prout est consuetum si sibi placuerit Datum anno Domini MCC tertio die veneris ante Nativitatem Domini