Charter Document - 04850057

Charter Document - 04850057


Charter Number: 04850057
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'Abbaye royale de Montmartre
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1201
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Thomas de Brueriis notum facio tam presentibus quam futuris me et uxorem meam Margaritam et Matildem filiam meam concessisse et quitavisse in perpetuum abbatie atque monialibus Montismartyrum octavam partem bladi quem in grancia earum de Torpholio percipere solebamus pro uno modio bladi ad mensuram stampensem singulis annis mihi et meis heredibus reddendo infra octabas Sancti Remigii ita quod medietas illius modii erit de meliori hyvernagio granchie nominate reliqua vera medietas erit bone et legalis avene Hoc factum est salvis nummis quos ibidem ab eisdem monialibus percipere consuevi Huic autem concessioni et quitationi interfuerunt ex parte ecclesie et monialium Yssabellis priorissa Aaliz subpriorissa Helisenz precentrix Salomon et Bartholomeus Reneriis capellani frater Hugo de Gonessia Stephanus major Torpholii ex parte vero domini Thome Galterus miles de Brueriis Bartholomeus frater ejus Ansellus clericus Quod ut ratum habeatur in posterum sigilli mei munimine fecimus roborari Actum anno incarnati Verbi M ducentesimo primo