Charter Document - 04850056
| Charter Number: | 04850056 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'Abbaye royale de Montmartre |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Sale |
| Date: | 1200 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Hugoni Clementis Parisiensis ecclesie decanus totumque capitulum notum fieri volumus omnibus ad quos littere presentes pervenerint quod nos concessimus abbatisse et monialibus ecclesie de Montemartirum tres quartarios vinee quos in territorio nostro apud Balneolum sitos Saincelina soror Thibaudi divitis eisdem abbatisse et monialibus in elemosinam contulit unde percipiebamus in festo Sancti Remigii ix denarios annuatim censuales in perpetuum possidendos salvo nobis omni alio jure nostro Abbatissa autem et moniales predicte concesserunt se reddituras nobis tres solidos censuales in eodem festo percipiendos annuatim quamdiu eosdem quartarios vinee possidebunt Signum Hugonis Clementis decani Signum M archidiaconi Signum Roberti cantoris Signum H archidiaconi Signum O archidiaconi Signum G succentoris presbiteri Signum Leonis presbiteri et Radulphi presbiteri Signum Petri de Campellis diaconi Signum Adam diaconi Signum Johannis de Castris diaconi Signum Johannis subdiaconi Signum Suggerii subdiaconi Signum Lubini pueri Quod ut ratum et firmum permaneat sigilli nostri munimine roboravimus Datum anno Verbi incarnati MCC per manum magistri Petri Piel cancellarii Parisiensis
