Charter Document - 04850055

Charter Document - 04850055


Charter Number: 04850055
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'Abbaye royale de Montmartre
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1197 - 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Notum sit omnibus presentibus et futuris quod Matildis castellana de Doai filia Balduini de Salli post excessum ejus dimisit Rissendi priorisse et Beatrici sorori ejus VII arpenta et dimidium vinearum que sunt site in loco qui vocatur Savie ad faciendas pro ejus anima elemosinas quam diu vixerint et qualibet defuncta illa que supervixerit similiter possidebit ipsas vineas omnibus diebus vite sue Postquam vero hec due sorores defuncte fuerint supradicte vinee in perpetuum remanebunt omni conventui sanctimonialium de Montemartyrum ad cenas earum pro anima supradicte Matildis tali dispositione ut in die obitus ejusdem Matildis illa que procurationem predictarum vinearum habebit unoquoque anno dabit conventui unam pitantiam XX solidorum Et sciendum est quod nulla abatissa mittat manum in redditibus vinearum istarum nisi illa sola cui conventus hoc opus injunxerit Hoc autem totum laudavit omnis congregatio et impressione sigilli confirmavit Hujus rei testes fuerunt Gauterius regis Francorum camerarius et Gaufridus prepositus de Monte Leheri et Petrus marescallus et Balduinus de Platea