Charter Document - 04850053

Charter Document - 04850053


Charter Number: 04850053
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'Abbaye royale de Montmartre
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1197
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ea que sano prudentium consilio disponuntur et provida actione scripto debent commendari ne rem feliciter gestam aliquis possit imposterum perturbare unde ego Adam Porcus domini Ludovici venerabilis Philippi Francorum regis filii magister notum facio omnibus tam presentibus quam futuris quod quedam controversia que vertebatur inter abbatissam et ecclesiam Montismartyrum ex una parte et Gilonem militem silvanectensem et G fratrem suum et Hubertum de Ponponio et uxorem ejus super quibusdam terris suis apud Barbariacum quas sibi jure hereditario dicebant debere devolvi in dictores fuit compromissum videlicet in dominum Odonem de Sancto Mederico et in Hugonem de Mellento et in me Illi autem dictores dixerunt et ego dixi cum eis quod jam dicti G miles et G frater illius et Hubertus et Maria uxor ejus terris omnibus quas sibi jure hereditario contingere dicebant abrenuntiantes omnino quittaverunt et fidei interpositione ab ipsis et omni eorum genere imperpetuum garandiam ferre creantaverunt unde pro bono pacis abbatissa Montismartyrum ipsis jam nominatis dedit triginta libras parisiensium monete et de decem libris quas ipsi pro servitio precepto domini regis dare promiserant fecit quitari Ipsi autem dominum regem debent adire eum absque desus mittendo exorantes quatinus compositionem inter eos et abbatissam ecclesie Montismartyrum factam confirmaret Quod ut ratum et firmum sit sigilli mei munimine confirmo Actum anno ab incarnatione Domini MCXCVII mense martio