Charter Document - 04850052
Charter Number: | 04850052 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'Abbaye royale de Montmartre |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1197 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Gaufridus Dei gracia silvanectensis episcopus notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod Laurentia quondam uxor Petri Coqui in presentia nostra constituta recognovit se debere duos modios hibernagii ad mensuram Crispeiensem ecclesie Montismartyrum qui eidem ecclesie in elemosinam dati sunt quando soror ejus ibi facta est sanctimonialis Ut autem elemosina ista firmior esset voluit eadem Laurentia et assensu omnium filiorum suorum et Hersendis filie sue que nondum viro tradicta erat assignavit ut illi duo modii singulis annis in decima sua quam habebat apud Fresneel in perpetuum reciperentur et infra festum Omnium Sanctorum persolverentur Quod ut ratum permaneat et inviolatum presentem cartulam super hoc fecimus sigilli nostri munimine roboratam Datum anno incarnati Verbi MCXCVIII